monumenta.ch > Ambrosius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 5, 17
Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite , quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet iura maiorum suorum. Inde quoque miser Achab etiam suo iudicio, quia pauperem necari fecerat; ut eius possideret vineam.